martes, 24 de junio de 2008

Hebdomada I
Ad Laudes matutinas

DOMINICA

Ant. 1. Ad te de luce vigilo, Deus, ut videam virtutem tuam, alleluia.

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit
Deus, Deus meus es ; * sollícite te quæro ;
Te sitit ánima mea, desíderat te caro mea *
ut terra árida et sítiens, sine aqua.
Sic in sanctuario contémplor te, *
ut videam potentiam tuam
et gloriam tuam.
Quia mélior est grátia tua quam vita, *
labia mea prædicábunt te. –
Sic benedicam tibi in vita mea: *
in nómine tuo attóllam manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine
satiábitur ánima mea *
et labiis exsultántibus laudabit os meum,
Cum memor ero tui
super stratum meum, *
in vigíliis meditábor de te.
Etenim factus es adjútor meus, *
et in umbra alárum tuárum exsúlto:
Adhæret ánima mea tibi *
me sustentat déxtera tua.-
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Canticum trium puerorum
Dan. 3,57-88 et 56
Omini creatura laudet Dóminum

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, omnia opera Dómini, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in saecula
Benedícite, Angeli Dómini, Dómino*
Benedícite, cæli, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes
quæ super cælos sunt, Dómino*
Benedícite, omnes exércitus Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna Dómino*
Benedícite, stellæ cæli, Dómino.--

Benedícite, omnes imber et ros, Dómino *
Benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino*
Benedícite, frigus et algor Dómino.
Benedícite, rores et pluviæ, Dómino*
Benedícite, glacies et gelu, Dómino.
Benedícite, pruina et nives, Dómino*
Benedícite, noctes et dies, Dómino*
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino*
Benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.--

Benedicat terra Dómino *
laudet et superexaltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino*
Benedícite, universa germinantia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino*
Benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et omnia
quæ moventur in aquis, Dómino*
Benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes bestiæ et pécora, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in sæcula. –

Benedícite, filii hominum, Dómino*
Benedícite, Israel, Dómino.
Benedícite, sacerdotes Dómini, Dómino*
Benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spiritus et animæ justórum, Dómino*
Benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino
Benedícite, Ananía, Azaria, Misaël, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Santo Spíritu*
Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
Benedictus est, Dómine, in firmamento cæli*
et laudábilis, et superexaltatus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Gloria Patri.

Psalmus 149
Exultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, fili novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantate Dóminim cánticum novum; *
Laus ejus sonet in cœtu sanctorum.
Lætetur Isræl de factore suo, *
Filii Sion exsúltent de rege suo.
Laudent nomen ejus choro, *
Tympano et cithara psallant ei.
Quia Dóminus díligit pópulum suum *
Et húmiles victoria ornat.
Exultent sancti de gloria, *
Lætentur in cubílibus suis.-
Præconia Dei sint in gútture eórum *
Hoc gloriæ est ómnibus sanctis ejus.



Hebdomada I
Feria II, ad Laudes matutinas
Psalmus 5, 2-10, 12-13Oratio matutina ad implorandum auxilium
Verbo inhabitante, æternaliter exultabunt qui eum intra se receperunt
Verba mea auribus percipe, Domine;*attende gemitum meum.Adverte voci orationis meæ,*rex meus et Deus meus!
Te enim déprecor, Domine;mane audis vocem meam*mane propono tibi preces meas et exspecto.Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es;+malignus apud te non conmorátur*,neque impii consistunt coram te.Odisti omnes, qui patrant iniquia*perdis omnes, qui loquuntur mendacium;Virum cruentum et dolosum * abominátur DominusEgo autem, pro multitudine gratiæ tuæ*ingrediar domum tuam;Prosternar ad templum sanctum tuum *in timore tuo Dómine .
Deduc me in iustitia tua propter inimicos meos*,complana viam tuam coram me.--.Nam in ore istorum non est sinceritas;*,cor eorum insidias molitur;sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis blandiuntur. Laetentur autem omnesqui confugiunt ad te*,in perpetuum exsultent.Et prótegas eos et lætentur de te,*,qui díligunt nomen tuum;Nam tu benedices iusto, Domine,*benevolentia velut scuto, circundabis eum.
Ant. Ad te orabo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Ant. 2 Laudamus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Canticum1 Paralipomenon 29, 10 – 13Soli Deo honor et gloria
Benedictus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi(Eph 1, 3).
Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri,*ab aeterno in aeternum.Tua est, Domine, magnificentia et potentia,*gloria, splendor atque maiestas.Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt;Tuum, Domine, regnum,* et tu elevaris ut caput super omnia.De te sunt divitiae et gloria,*tu dominaris omnium.In manu tua virtus et potentia,*in manu tua est magnificare et firmare omnia.Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi*et laudamus nomen tuum inclitum.
(Nova Vulgata)
Ant. 2 Laudamus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. 3 Adorate Dóminum in aula sacta eius.
Psalmus 28
Verbi Dómini præconium
Ecce vox de cælis dicens: “Hic est Filius meus dilectus”
(Mt 3, 17)
Tribuite Domino, filii Dei,*Tribuite Domino gloriam et potentiam!,Tribuite Domino gloriam nominis eius,*adorate Dominum in ornatu sacro.--Vox Domini super aquas!;Deus maiestatis intonuit!,*Dominus super aquas multas!.Vox Domini com potentia!,*vox Domini cum magnificentia!.Vox Domini confringit cedros;*Dóminus confringit cedros Líbani.Facit subsilíre, ut vítulum Líbanum *et Sarion ut pullum bubalórum. -Vox Domini élicit flammas ignis,vox Domini cóncutit desertum,*Dóminus concutiet desertum Cades.Vox Domini contorquet quercus et decórticat silvas,* et in templo eius omnes dicunt: Gloria!--.Dominus super diluvium sedit,et Dóminus sedebit rex in aeternum.Dominus fortitudinem populo suo dabit,Dominus benedicet populo suo cum pace.
Ant. Adorate Dóminum in aula sacta eius.
Hebdomada I Feria IIIAd Laudes Matutinas
Psalmus 23Dómini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irinæus).
Dómini est terra et quæ replent eam*
orbis terrarum et qui hábitant in eo.
Nam ipse super maria fundavit eum*
et super flumina firmavit eum.
Quis ascendet in montem Dómini *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundus corde,
qui non intendit mentem suam ad vana*
nec cum dolo juravit próximo suo
Hic accipiet benedictionem a Dómino*
et mercedem a Deo salvatore suo.
Hæc est generatio quærentium eum*
quærentium faciem Dei Jacob.---
Attólite, portæ, cápita vestra,
et attólite vos, fores antiquæ*
ut ingrediatur rex gloriæ!
“Quis est iste rex gloriæ?*
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prælio
Attólite, portæ, cápita vestra,
et attólite vos, fores antiquæ*
ut ingrediatur rex gloriæ!
“Quis est iste rex gloriæ?*
“Dóminus exercituum: ipse est rex gloriæ”



Canticum TobiæTob 13, 1-10 Deus castigans et salvans
Benedictus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi qui secundum misericordiam suam magnam regenaravit nos
(1 Petr 1, 3)
Magnus es, Domine, in aeternum *et in omnia saecula regnum tuum Quoniam tu flagellas et salvas+ deducis ad infernum et reducis * et non est qui effugiat manum tuam.
Confitemini Domino filii Israel* et in conspectu gentium laudate eum. Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum* ut vos narretis mirabilia eius, Et faciatis scire eos * quia non est alius Deus omnipotens praeter eum.
Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras* et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quae fecit vobiscum+ et cum timore et tremore confitemini illi* Regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illiQuoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem Convertimini itaque, peccatores+ et facite iustitiam coram Deo* credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Ego autem et anima mea* in eo laetabimurBenedicite Dominum omnes electi eius* agite dies lætitiæ et confitemini illi
Psalmus 32
Laus Dómini providentis

Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3)
Exultate, iusti, in Dómino*rectos decet collaudatioCelebrate Dóminum cíthara*psalterio decacordo psállite ei. Cantate ei cánticum novum*bene cánite eum cum clangore Nam rectum est verbum Dómini*et omne opus eius fidum. Diligit iustitiam et ius*gratia Dómini plena est terra.--Verbo Dómini cæli facti sunt*et spiritu oris eius omne agmen eorum. Cóngregat quasi in utre aquas maris*ponit in receptáculis fluctus.-- Tímeat Dóminum omnis terra:* ipsum vereantur omnes íncolæ orbis. Nam ipse dixit et facta sunt*ipse mandavit et exstiterunt. Dóminus dissipat consilium nationum*írritas facit cogitationes populorum. Consilium Dómini in æternum manet*cogitationes cordis eius in generationem et generationem. Beata gens, cujus Deus est Dóminus*pópulus quem elegit in hereditatem sibi.
De cælos réspicit Dóminus * videt omnes filios hóminum. De loco habitationis suæ prospectat omnes qui hábitant terram. Qui omnium eorum corda finxit* qui attendit ad omnia ópera eorum.— Non vincit rex multu exercitu* bellator non se salvat magno róbore. Fallax est equus ad victoriam* et magnitúdine róboris sui non salvat. Ecce ócculi Dómini super timentes eum* in eos qui sperant gratiam ejus. Ut eruat a morte ánimas eorum* et alat eos in fame.-- Anima nostra expectat Dóminum adjutor et clypeus noster ipse est. In illo ergo lætatur cor nostrum in nómine sancto ejus confídimus. Fiat misericordia tua, Dómine, súper nos* quemádmodum speramus in te
Heb I Feria IVPsalmus 35Malitia peccatoris, Dómini bonitas
Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Io 8, 12).
Lóquitur iníquitas ad impium
in corde eius*
non es timor Dei ante óculos eius
Etenim in mente sua blanditur sibi*
Non deprehendi culpam suam neque abhorreri.
Verba oris ejus iníquitas et dolus*
désiit sápere at ágere bene.
Iniquitatem meditatur in cubíli suo*
consistit in via non bona, malum non aversatur.—
Dómine, cælum contingit misericordia tua*
fidélitas tua ipsas nubes.
Justitia tua sicut montes Dei,+
judicia tua sicut mare profundum*
hómines et jumenta salvas, Dómine.
Quam pretiosa est gratia tua, Deus*
filii hominum sub umbram alarum tuarum confugiunt.
Satiantur pinguédine domus tuaæ*
et torrente deliciarum tuarum potas eos.
Étenim apud te est fons vitæ*
et in lúmine tuo videmus lumen.—
Serva gratiam tuam iis qui te colunt*
et æquitatem tuam iis qui recto sunt corde.
Ne superveniat mihi pes superbi*
et manus peccatoris ne móveat me
Ecce corruerunt qui patrant iniquitatem*
dejecti sunt nec súrgere possunt.

Canticum JudithIudt 16, 2-3, 15-19Dóminus, creator mundi, populum suum protegit
Cantabunt cánticum novum (Ap 5, 9)
Incipite Deo meo in tympanis,*cantate Domino meo in cymbalis,modulámini illi psalmum novum,*exaltate et invocate nomen ipsius.Tu es Deus conterens bella, Adonai nomen est illi. Cantabo Deo meo hymnum novum:+Domine, magnus es tu et clarus*mirabilis in virtute et insuperabilis. Tibi serviat omnis creatura tua,*quoniam dixisti, et facta sunt,misisti spiritum tuum, et aedificata sunt,*et non est qui resistat voci tuae.Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis,*petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent.Illis autem, qui timent te,*propitius adhuc eris. (Nova Vulgata)
Psalmus 46
Dóminus universorum rex
Sedet ad déxteram Patris, et regni ejus non erit finis

Omnes pópili pláudite mánibus*
exsultate Deo voce lætitiæ
Quoniam Dóminus excelsus, terribilis *
Rex magnus super omnem terram.
Súbjicit pópulos nobis *
et nationes pédibus nostris.
Eligit nobis hereditatem nostram *
gloriam Jacob quem díligit.
Ascendit Deus cum exultatione *
Dóminus cum voce tubæ.
Psállite Deo, psállite *
Psállite regi nostro, psállite.
Quoniam rex omnis terræ est Deus *
Psállite hymnum.
Deus regnat super nationes *
Deus sedet super sólium sanctum suum.
Príncipes populórum congregati sunt *
cum pópulo Dei Abraham.
Nam Dei sunt próceres terræ
excelsus est valde.
Hebdomada IFeria V
Psalmus 56In afflictione oratio matutinaPassionem Dómini cantat iste psalmus (S. Augustinus)
Miserere mei, Deus, miserere mei*
quia te confugit ánima mea
et in umbra alarum tuarum confugio *
donec transeat calámitas.
Clamo ad Deus altissimum*
ad Deum qui bene facit mihi.
Mittat de cœlo et salvet me
opprobriis afficiat eos qui me persequúntur*
mittat Deus gratiam suam et fidelitatem.
In medio leonum decumbo*
qui ávide dévorant filios hóminum.
Dentes eorum sunt lanceæ et sagittæ*
et lingua eorum gladius acutus.
Excelsus appare super cælos Deus*
super omnem terram sit gloria tua.
Rete paraverunt gressibus meis*
depresserunt ánimam meam.
Foderunt ante me fossam*
cadant in eam.
Firmum es cor meum Deus,
firmum cor meum*
cantabo et psalam.
Evígila, ánima mea; evigilate psalterium et cithara! *
excitabo auroram.
Laudabo te in pópulis, Dómine*
psalam tibi in nationibus.




Canticum Ieremiæ
Ier 31, 10-14
Pópuli liberati felicitas

Iesus moriturus erat... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51, 2).
AUDITE verbum Domini, gentes,*et annuntiate in insulis quæ procul sunt,Et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum,*et custodiet eum sicut pastor gregem suum.Redemit enim Dominus Jacob*,et liberavit eum de manu præpotentis.-Et venient, et exultabunt in monte Sion :*et confluent ad bona Domini,Ad frumentum, et vinum, et oleum,*et pullos pecorum et armentorum :Eritque anima eorum quasi hortus irriguus,*et ultra non languescent.Tunc lætabitur virgo in choro,*juvenes et senes simul :Et convertam luctum eorum in gaudium,*et consolabor et lætificabo eos a mærore eorum.Et reficiam animam sacerdotum pinguedine,*et populus meus satiábitur bonis meis.
Psalmus 47
Gratiarum actio pro pópuli salute

Sustulit me in montem magnum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap. 21, 10).

MAGNUS Dóminus
et laudabilis valde *
in civitate Dei nostri
Mons sanctus ejus, collis præclarus *
gaudium est universæ terræ
Mons Sion, áquilo extremo *
cívitas est Regis magni.
Deus in árcibus ejus *
sese probavit múnimen tutum
Ecce enim reges congregati sunt *
irruerunt simul.
Vixdum víderant, obstupuerunt *
conturbati sunt, diffugerunt.
Tremor invasit eos ibídem *
dolor velut parturientis,
Ut cum ventus Orientis *
confringit naves Tharsis.
Sicut audivimus, sic vídimus *
in civitate Domini exercítuum
In civitate Dei nostri *
Deus confirmat eam in æternum.
Recolimus, Deus, misericordiam tuam *
intra templum tuum.
Sicut nomen tuum, Deus, sicut et laus tua *
pertingit at fines terræ
Justitia plena est déxtera tua *
lætetur mons Sion,
Exultent civitates Juda *
proper judicia tua.
Perlustrate Sion, et circuite eam *
numerate turres ejus.
Considerate propugnácula ejus *
percurrite arces ejus,
Ut enarretis generationi futuræ*
tantus est Deus,
Deus noster in æternum et semper
ipse nos ducet.


Hebdomada IFeria VI
Psalmus 50
Miserere mei, Deus
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 23-24).

MISERERE mei, Deus, *
Secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, *
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: *
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam
ego cognosco: *
et peccatum meum coram me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci *
Ut justificeris in sermonibus tuis,*
et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum *
et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti : *
incerta et occulta sapientiæ tuæ
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: *
lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam *
et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis *
Et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus *
Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua *
et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui *
et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas *
Et impii ad te convertentur.
Líbera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ *
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
Dómine labia mea aperies *
et os meus annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem útique *
holocaustis non delectáberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus *
cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion *
ut ædificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ,
oblationes et holocáusta *
tunc imponent super altare tuum vítulos.
Canticum IsaiæIs 45, 15-26Omnes gentes convertantur ad Dóminum
In nómine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10)
Vere tu es Deus abscónditus* Deus Israel, Salvator.Confusi sunt et ignominia affecti*omnes adversarii eiusAbierunt ignominia pleni*fabricatores idolorum.Israel salvatus est a Domino salute aeterna;*non confundemini neque ignominiam habébitisper omnia sæcula.Etenim sic dicit Dominus, creator cæli*ipse Deus, qui formavit terram et fecit et stabilivit eamNon, ut vacua sit, creavit eam,ut habitetur, formavit eam:*«Ego sum Dominus, et non est alius.Non in occulto locutus sum,*in loco terrae oscuro»Non dixi semini Iacob:«Frustra quaeretis me»*Ego Dominus, promittens iusta, prænuntias æquaCongregamini, et venite, accédite cuncti,qui salvati estis ex gentibus.Stulti sunt, qui portant lignum scúlptile suumet supplicant deo, qui salvare nequitEnuntiate et proférte verba, consiliámini símul*quis annuntiavit hoc ab antiquo, pridem prædixit istud? Nonne ego, Dóminus? et non est præter me deus? *Deus iustus et salvans non est extra me.Convertímini ad me, ut sitis salvi,omnes fines terrae,*nam ego sum Deus, et non est alius.Per memetipso iuro, véritas exit de ore meo*irrevocabile verbum.Mihi curvabitur omne genu,*iurabit omnis lingua ”.In Dómino tantum, de me dicent, iustitia est et potentia*ad eum accedent confusi omnes qui repugnarunt ei. In Dómino jus suum obtinebit et gloriabitur*omne semen Isrel.”

Psalmus 99
Gaudium in templum ingredientium
Redemptus iubet Dominus victoriæ carmen canere
(S. Athanasius)
Iubilate Dómino, omnis terra,*
servite Dómino in lætitia;
introíte in conspectu eius *
in exultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; †
ipse fecit nos et ipsius sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius.
Introite portas eius in confessione, †
atria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómine eius.
Quoniam suavis est Dóminus; †
in æternum misericoria eius, *
et usque in generationem et generationem véritas eius.

Capitula Is 53, 11b-12 (N.V.)
Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei multos,et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est;et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Ipse liberabit me de laqueo venantium

Hebdomada ISabbato
Psalmus 118, 145-152XIX (Coph)
Clamo ex toto corde meo; exaudi me, Dómine*statuta tua observoClamo ad te, salvum me fac*et custodiam præscripta tuavenio dilúculo et auxilium imploro*spero in verba tua. Prævenio óculis mei vigilias noctis*ut méditer eloquium tuum. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Dómine*et secundum decretum tuum da mihi vitam. Appropinquant persequentes me inique*a lege tua longe absuntPrope es tu, Dómine et omnia mandata tua fideliaPridem cognovi ex præscriptis tuis*te in æternum fundasse ea.
Canticum MoysisEx 15, 1-4a . 8-13, 17-18Hymnus victoriæ post transitum maris RubriQui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysis, servi Dei (Cf. Ap. 15, 2-3)
Cantemus Domino, †gloriose enim magnificatus est:*equum et ascensorem eiusdeiecit in mare!2 Fortitudo mea et robur meum Dominus,*et factus est mihi in salutem.Iste Deus meus, et glorificabo eum;*Deus patris mei, et exaltabo eum!3 Dominus quasi vir pugnator; * Yahve nomen eius!4 Currus pharaonis et exercitum eiusproiecit in mare;*electi bellatores eius submersi sunt in mari rubro 8 Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; † stetit ut agger unda fluens*,coagulatae sunt abyssi in medio mari.9 Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam,*dividam spolia, implebitur anima mea;evaginabo gladium meum,*interficiet eos manus mea!".10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare*submersi sunt quasi plumbumin aquis vehementibus.11 Quis similis tui in diis, Domine? † Quis similis tui, magnificus in sanctitate,*terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?12 Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.*13 Dux fuisti in misericordia tuapopulo, quem redemisti,et portasti eum in fortitudine tua*ad habitaculum sanctum tuum.17 Introduces eos et plantabisin monte hereditatis tuae,*firmissimo habitaculo tuo,quod operatus es, Domine,sanctuario, Domine,quod firmaverunt manus tuae.*18 Dominus regnabit in aeternum et ultra! 11
Psalmus 116Laus miserentis Dómini
Dico... gentes super misericordia honorare Deum (Rom 15, 8.9) Laudate Dóminum, omnes gentes *prædicate eum, omnes pópuli,Quoniam confirmata es super nos misericordia eius *et fidélitas Dómini manet in æternum
-------------------------------------------------

HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
DOMINICA

Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus,
qui factus est in caput ánguli (Act 4, 11)

Gratias agite, Dómino, quia bonus est *
quia in æternum misericordia ejus.
Dicat domus Isræl*
“In æternum misericordia ejus”.
Dicat domus Aaron*
“In æternum misericordia ejus”.
Dicant qui timent Dóminum *
“In æternum misericordia ejus”.
De tribulatione invocavi Dóminum *
exaudivit me Dóminus et liberabit me.
Dóminus mecum est: non timeo*
quid faciat mihi homo?
Dóminus mecum est: adjutor meus*
et ego confusus videbo inimicos meos.
Melius est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
Melius est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus. –
Omnes gentes circumvenerunt me*
in nómine Dómini contrivi eos.
Úndique circumvenerunt me*
in nómine Dómini contrivi eos.
Circumvenerunt me sicut apes;
adusserunt, sicut ignis, spinas*
in nómine Dómini contrivi eos.
Pulsus, impulsus sum ut cáderem *
sed Dóminus adjuvit me.
Robur meum et fortitudo mea est Dóminus *
et factus est mihi salvator.
Vox exultationis et salutis *
in tabernaculis justorum.
Déxtera Dómini fórtiter egit,
Déxtera Dómini erexit me*
Déxtera Dómini fórtiter egit.
Non moriar, sed vivam *
et enarrabo ópera Dómini.
Castigavit, castigavit me Dóminus *
sed morti non trádidit me. –
Aperite mihi portas justitiæ*
ingressus per eas gratias agam Dómino.
Hæc est porta Dómini *
justi intrabunt per eam.
Gratias agam tibi, quod audisti me *
et factus est mihi salvator.
Lapis, quem reprobaverunt ædificantes *
factus est caput ánguli.
A Dómino factum est istud *
est mirábile in óculis nostris.
Hic est dies quem fecit Dóminus *
exultemus et lætemur de eo.
O Dómine, salvum fac; *
O Dómine, da prosperitatem.
Benedictus qui venit in nómine Dómini;
benedícimus vobis e domo Dómini *
Deus est Dóminus, et illuxit nobis.
Ordinate pompam cum fróndibus densis *
usque ad cornua altaris.
Deus meus est tu, et gratias ago tibi;
Deus meus, láudibus te extollo.
Gratias agite, Dómino, quia bonus est *
in æternum miericordia ejus.


Canticum
Dan 3, 52-57
Omnis creatura laudet Dóminum

Creator...est benedictus in sæcula (Rom 1, 25)

Benedictus es, Domine,
Deus patrum nostrorum,* et laudabilis et superexaltatus in
saecula;Et benedictum nomen gloriae
tuae sanctum * et laudabile, et superexaltatum in omnia saecula. Benedictus es in templo gloriae sanctae tuae * et superlaudabilis et supergloriosus in saecula.Benedictus es super throno regni tui * et superlaudabilis et superexaltatus in
saecula.Benedictus es, qui intueris profunda,
sedens super Cherubim, * et laudabilis et superexaltatus
in saecula.Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et glorificatus in saecula.Benedicite, omnia opera Domini, Domino,
laudate et superexaltate eum in sæcula.

Psalmus 150
Laudate Dóminum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius)

Laudate Dóminum in sanctuario eius*
Laudate eum in augusto firmamento eius.
Laudate eum properter
grandia ópera eius*
Laudate eum propter maiestatem eius
Laudate eum clangore tubæ*
Laudate eum cum psaltetrio et cithara.
Laudate eum tympano et choro*
Laudate eum chordis et órgano.
Laudate eum cymbalis sonoris,
Laudate eum cymbalis crepitántibus*
omne quod spirat, laudet Dóminum!

HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA II

Psalmus 41
Desiderium Dómini et templi eius

Qui sitit veniat, et qui vult, accipiat aquam vitæ
(Ap 22, 17).

Quemádmodum desiderat cerva rivos aquarum *
ita desiderat ánima mea te, Deus.
Sitit ánima mea Deum, Deum vivum *
quando veniam et videbo fáciem Dei?

Factæ sunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte *
dum dicunt mihi quotidie: “Ubi est Deus tuus”?
Illud recordor et effundo ánimum meum intra me: +
quómodo incesserim in turba, *
præcésserim eos ad domum Dei.
Inter voces exsultationis et laudis. *
in cœtu festivo.

Quare deprímeris, ánima mea
et tumultuaris in me?
Spera in Deum: + quia rursus celebrabo eum. *
salutem vultum mei et Deum meum.
In me ipso ánima mea deprímitur+
ideo recordor tui ex terra Iordánis et Hermon, *
ex monte Misar.
Gurges gúrgitem vocat +
cum fragorem cataractárum tuárum *
omnes fluctus et undæ super me
transierunt.
Per diem largiatur Dóminus
gratiam suam *
et nocte canam ei, laudabo
Deum vitæ meæ.
Dico Deo: Petra mea,
cur oblivisceris mei? *
quare tristis incedo, ab inimico
oppressus?
Ossa mea franguntur +
dum insultant mihi adversarii mei, *
dum dicunt mihi quotidie: “Ubi est Deus tuus?”,

Quare deprímeris, ánima mea
et tumultuaris in me?
Spera in Deum: + quia rursus celebrabo eum. *
salutem vultum mei et Deum meum.




Canticum
Sir 36, 1-7, 13-16
Supplicatio pro sacta civitate Ierusalem

Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

Miserere nostri, Deus universi, et réspice nos*
et ínjice timorem tuum cunctis géntibus.
Attole manum tuam contra gentes alienas*
ut videam potentiam tuam.
Sicut coram eis sanctum te ostendisti in nobis*
sic coram nobis gloriosus te præbe in eis.
Ut cognoscant, sicut et nos cognóvimus*
non esse deum præter te, Dómine.
Rénova signa et instaura mirabilia *
illústra manum et bráchium dextrum.

Cóngrega omnes tribus Iacob*
et hereditatem da eis sicut diebus antiquis
Miserere pópuli tui, Dómine,
qui vocatur nomine tuo*
et Israel quem primogénitum appelasti.
Miserere civitatis sanctæ tuæ Ierusalem*
loci habitationis tuæ.
Reple Sion láudibus tuis*
et gloria tua templum tuum.


Psalmus 18 A
Laus Dómini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto .... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78, 79)

Cæli enarrant gloriam Dei*
Et opus manuum ejus annuntiat firmamentum
Dies diei effundit verbum*
et nox nocti tradit notitiam.
Non est verbum et non sunt sermones*
quorum vox non percipiatur
In omnem terram exit sonus eorum*
et usque ad fines orbi eloquia eorum.
Ibi posuit soli tabernaculum suum,
qui procedit ut sponsus de thálamo suo*
exsultat ut gigas percurrens viam.
A término cæeli fit egressus ejus,
et circuitus ejus usque ad términum cæli*
nec quidquam subtráhitur ardori ejus.


HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA III
Psalmus 42. GallicanusDesiderium templi
Ego lux in mundo veni (Io 12, 46)
Júdica me, Deus, et discérne causam meam
de gente non sancta, *
ab hómine iníquo, et dolóso érue me.Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: *
quare me repulísti? et quare tristis incédo,
dum afflígit me inimícus?Emítte lucem tuam et veritátem tuam: *
ipsa me deduxérunt, et adduxérunt
in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
Et introíbo ad altáre Dei: *
ad Deum, qui lætíficat
juventútem meam.Confitébor tibi in cíthara,
Deus, Deus meus: *
quare tristis es, ánima mea?
et quare contúrbas me?Spera in Deo, quóniam adhuc
confitébor illi: *
salutáre vultus mei, et Deus meus.






Canticum
Is 38, 10-14. 17-20
Moribundi angores, sanati lætitia

Ego sum vivus et fui mortus... et habeo claves mortis
(Ap 1, 17-18

Ego dixi: In dimidio dierum meorum
vadam ad portas ínferi*
frustratus residuo annorum meorum.
Dixi: non iam videbo Dóminum
in terra viventium; *
non jam conspiciam hóminem
inter habitatores terræ.
Habitatio mea dissolvetur *
et auferetur a me
ut tentorium pastorum.
Convolvo sicut textor vitam meam,
a filo me abscíndit *
die noctuque crucias me.
Vocíferor usque ad mane;
sicut leo confringit omnia ossa mea *
die noctuque crucias me
Ut hirundo, sic pipio *
gemo ut columba.
Deficiunt óculis mei suscipientes in altum*
Dómine, vim patior, adesto mihi. –
Quid loquar?
Nam ipse dixit mihi et ipse fecit!
complebo omnes annos meos *
superata amaritúdine ánimæ meæ.
Quos tuetur Dóminus, illi vivunt,
et inter eos complebitur vita
spiritus mei*
sanum me fecisti et servasti vivum!
Ecce, in salutem
mutavit mihi amaritúdinem meam;
tu enim servasti animam meam a
fovea intéritus *
nam post te projecisti
ómnia peccata mea.
Profecto non inférnus célebrat te,
neque mors te laudat *
non sperant, qui descendunt in fóveam,
fidelitatem tuam.
Vivens, vivens celebrat te, ut ego hodie *
pater filiis notam facit fidelitatem tuam.
Dóminus servat me,
ideo psalmos meos cantábimus *
ómnibus diébus vitæ nostræ
in domo Dómini.

Psalmus 64
Solemnis gratiarum actio

In Sion intelege cælicam civitatem (Orígenes)

Te decet hymnus, Deus, in Sion *
et tibi reddatur votum,
qui exaudis preces.
Ad te omnis caro venit *
propter iniquitates.
Opprimunt nos delicta nostra *
tu ea dimittis.
Beatus, quem éligis et assumis *
inhábitat in atriis tuis.
Satiemur bonis domus tuæ*
sanctitate templi tui.
Signis stupendis exaudis nos cum justitia*
Deus, salvator noster.
Spes omnium finium terræ*
et marium procul
Qui firmas montes virtute tua*
accintus potentia.
Qui compescis sónitum maris *
sónitum fluctuum ejus
et tumultum nationes.
Et timent, qui hábitant términos terræ,
propter signa tua;*
extrema Orientis et Occidentis
gaudio reples –
Visitati terram et irrigasti eam *
multum locupletasti eam.
Rivus Dei repletus est aquis,
parasti frumentum eorum*
ita enim parasti eam:
Sulcos ejus irrigasti *
complanasti glebas ejus,
Imbribus eam mollisti*
benedixisti gérmini ejus.
Coronasti annum benignitate tua *
et sémitæ tuæ pinguedinem stillant.
Stillant pascua deserti*
et colles exultationes se cingunt.
Vestiuntur grégibus arva,
et valles operiuntur frumento*
acclamant et cantant.


HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA IV

Psalmus 76
Operum Dómini recordatio

In ómnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur
(2 Cor 4, 8)
VOX mea ad Deum ascendit et clamo,
vox mea ad Deum, ut audiat me*
Dia angustiæ meæ Dóminum quæro.
Manus mea per noctem exténditur indefessa*
consolationem renuit ánima mea.
Cum Dei recordor, ingemisco*
cum recógito, déficit spiritus meus.
Tenes vígiles óculos meos*
conturbor nec possum loqui.
Perpendo dies antiquos*
et prístinos annos recordor.
Méditor nocte in corde meo*
recógito et scrutatur spíritus meus.
«Num in æternum repellet Deus*
nec propitius erit ultra?
Num in perpetuum déficit gratia ejus?*
írrita erit promissio in omnes generationes?
Num oblitus es misereri Deus?*
an iratus occlusi misericordiam suam?»
Et dico «Hic est dolor meus*
quod mutata est déxtra Altissimi”»
Memor sum factórum Dómini *
útique memor sum
antiquorum mirabílium tuorum
Et méditor ómnia ópera tua*
et gesta tua perpendo.

Deus, sancta es via tua*
quis deus es magnus ut Deus noster.
Tu es Deus qui mirabilia patras*
notam fecisti in pópulis
potentiam tuam.
Redemisti brachio tuo pópulum tuum*
filios Jacob et Joseph.
Viderunt te aquæ, Deus,
viderunt te aquæ: tremuerunt*
atque commoti sunt fluctus.
Profuderunt núbila aquas,
nubes emiserunt vocem*
atque sagittæ tuæ volarunt.
Tónitrus tuus in túrbine sónuit,
collustrarunt fúlgura orbem*
commota est et trémuit terra.
Per mare facta est via tua,
et sémita tua per aquas multas*
neque apparuerunt vestigia tua.
Duxisti ut gregem pópulum tuum*
per manum Moysis et Aaron.

Canticum Annæ
1 Sam 2, 1-10
Humilium exultatio in Deo

Deposuit potentes dede sede, et exaltavit húmiles; esurientes implevit bonis (Lc I, 52, 53)

EXULTAT cor meum in Dómino *
extóllitur cornu meum in Deo meo.
Late aperítur os meum contra inimicos meos*
quia gaudeo de auxilio tuo.
Non est sanctus par Dómino*
neque enim alius est extra te,
neque petra símilis Deo nostro.
Nolite multa loqui superbe*
neque insolentia prodeat ex ore vestro.
Quia Deus scientiæ est Dóminus*
et ab ipso ponderatur actiones.
Arcus fortium confringuntur*
débiles autem cinguntur róbore.
Sáturi pro pane se locant*
famélici vero a labore cessant.
Stérilis parit septies*
et multorum parens languescit.

Dóminus dat mortem et vitam*
deducit ad inferos et reducit.
Dóminus páuperem facit et ditat*
húmilem reddit et excelsum.
Erigit e púlvere egenum*
et páuperem e stércore attolit,
Ut det ei sedem inter príncipes*
et solium gloriæ tribuat ei.
Dómini enim sunt columnæ terræ*
et súper eas pósuit orbem.
Gressus sanctorum suorum custodit*
impii autem in ténebris pereunt.
Neque enim róbore suo fortis est vir*
Dóminus confringet adversarios suos.
Excelsus in cælis tonábit*
Dóminus judicabit finis terræ;
et dabit potentiam Regi suo*
et extollet cornum Uncti sui.

Psalmus 96
Gloria Dómini in judicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omniunt gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnat, exultet terra*
lætentur ínsulæ multæ
Núbes et caligo circumdant eum*
justitia et jus fundamentum sunt solii eius.
Ignis ante ipsum præcedit*
et comburit in circuitu inimicos eius.
Fúlgura eius collustrant orbem*
terra videt et contremiscit.
Montes ut cera liquéscunt coram Dómino*
coram dominatore universæ terræ.
Cæli annuntiat justitiam ejus
et omnes pópuli vident gloriam ejus.
Confunduntur omnes
qui colunt sculptilia,
et qui gloriantur in idolis*
ante eum se prosternunt omnes dii.
Audit, et lætatur Sion
et exultant civitates Juda*
propter judicia tua, Dómine.
Nam tu, Dómine, excelsus es super omnem terram*
Summe éminens inter omnes deos.
Dóminus díligit eos, qui oderunt malum,
custodit ánimas sanctorum suorum*
de manu impiorum éripit eos.
Lux óritur justo*
et rectis corde lætitia.
Lætámini, justi, in Dómino*
et celebrate nomen sanctum ejus.

HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA V

Visita, Dómine, vineam tuam

Veni, Dómine, Jesu. (Ap 2, 20).

Quis pascis Israel, ausculta*
qui ducis, velut gregem, Joseph.
Qui sedes super Chérubim, affulge*
coram Ephraim, et Bénjamin
et Manásse.
Excita potentiam tuam *
et veni, ut salvos facias nos.
Deus, restitue nos*
et serenum præbe vultum tuum,
ut salvi simus.
Deus exercítuum, quoúsque succensébis*
cum oret pópulus tuus?
Cibasti eum panem lacrimarum*
et potasti eum lácrimis copiose.
Fecisti nos causam júrgii vicínis nostris*
et inimici nostri illudunt nobis.
Deus exercítuum, restitue nos*
et serenum præbe vultum tuum,
ut salvi simus.

Vitem ex Ægipto abstulisti*
expulisti gentes, et plantasti eam.
Præparasti ei solum*
et radices egit et implevit terram.
Operti sunt montes umbra ejus*
et ramis ejus cedri Dei.
Extendit pálmites suos usque ad mare*
et usque ad flumen propágines suas.

Quare destruxisti maceriam ejus*
ut vindémient eam omnes
qui tránseunt per viam,
Devastet eam aper silvestris*
et bestiæ agri depascantur eam?
Deus exercítuum, revértere*
réspice de cælo et vide, et vísita vitem hanc.
Et prótege eam, quam plantavit déxtera tua*
et súrculum, quem roborasti tibi.

Qui eam combusserunt igni et concidérunt eam*
péreant comminatione vultus tui.
Sit manus tua súper virum déxteræ tuæ*
súper filium hóminis, quem roborasti tibi.
Jam non recedemus a te ultra*
vivos servabis nos, et prædicábimus nomen tuum.
Dómine, Deus exercítuum, restítue nos*
et serénum præbe vultum tuum, ut salvi simus.

Canticum
Is. 12, 1-6
Populi redempti exsultatio

Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37)

Gratias ago tibi, Dómine: nam iratus eras mihi*
sed conversa est ira tua et consolatus est me.
Ecce Deus est salus mea *
confidam et non timebo.
Quia robur meum et fortitudo mea Dóminus*
et factus est mihi salvator.
Et haurietis aquas cum gaudio*
de fóntibus salutis.
Et dicetis die illo*
Gratias ágite Dómino, et acclamate nómine ejus;
Nota fácite in pópulis grandia ópera ejus *
excelsum esse nomen ejus annuntiate.
Psállite Dómino, quia gloriosa fecit*
innotescat hoc in universa terra.
Exsultate et laudate qui habitatis in Sion *
quia magnus in medio vestri sanctus Israel.

Psalmus 80
Sollemnis renovatio fœderis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis
(Hebr 3, 12)

Exsultate Deo adjutori nostro*
acclamate Deo Jacob.
Sonate psalterio et pulsate týmpanum*
citharam dulce sonantem cum lyra.
Clángite in neomenia búccina *
in plenilunio, die solemni nostro.
Quia institutum Israel est *
præceptum dedit Jacob.
Legem statuit hanc in Joseph *
cum prodiret contra terram Ægipti.-
Linguam quam non nóveram audivi:
«Liberavi ab ónere húmerum ejus*
manus ejus a cóphino cessarunt.
In tribulatione clamasti, et eripui te;
ex nube tonanti respondi tibi*
probavi te apud aquam Meriba.
Audi, pópule meus, et monebo te *
Israel, útinam audias me!
Non erit apud te deus alienus *
neque adorabis deum peregrinum.
Ego sum Dóminus, Deus tuus,
qui eduxi te de terræ Ægypti *
dilata os tuum et implebo illud.
Sed non audivit pópulus meus vocem meam*
et Israel non obtemperabit mihi.
Ideo tradidi eos duritiæ cordis eorum *
ámbulent secundum consilia sua.
Utinam pópulus meus audiret me *
Israel ambularet in viis meis:
Confestim deprímeret inimicos eorum *
et contra adversarios eorum
vérterem manum meam;
Qui oderunt Dóminum, blandirentur ei *
et sors eorum manéret in perpetuum.
Illum autem cibarem de medúlla tritici *
et melle de petra saturarem eum »

HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA VI

Psalmus 50
Miserere mei, Deus

Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 22-24).

Miserere mei, Deus, *
Secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, *
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: *
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam
ego cognosco: *
et peccatum meum coram me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci *
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum *
et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti : *
incerta et occulta sapientiæ tuæ
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: *
lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam *
et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis *
Et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus *
Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua *
et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui *
et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas *
Et impii ad te convertentur.
Líbera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ *
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
Dómine labia mea aperies *
et os meus annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium,
dedissem útique *
holocaustis non delectáberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus *
cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion *
ut ædificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ,
oblationes et holocáusta *
tunc imponent super altare tuum vítulos.

Canticum
Habacuc 3, 2-4. 13a. 15-19
Deus apparet ad judicandum

Levate cápita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra
(Lc 21, 28)
Dómine, audivi effatum tuum*
vidi, Dómine, opus tuum
In decursu annorum manifesta illud
In decursu annorum fac notum illud *
in ira miserationis memento.-
Deus de Theman venit *
et Sanctus de monte Pharan.
Operit cælum majestas ejus *
et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus est sicut lux,
radii pródeunt e manu ejus *
quibus velatur potentia ejus.
Ante faciem ejus graditur pestis*
et febris séquitur vestigia ejus.
Egréderis ad salvándum pópulum tuum *
ad salvandum unctum tuum
Detrudis in mare equus ejus *
in lutum aquarum multarum.-
Audivi, et trémuit caro mea *
ad sonum fremuerunt labia mea.
Penetravit tabes in ossa mea*
et subtus títubat gressus meus.
Quietus expecto diem angoris *
qui orietur pópulo qui nos oppugnat.
Etsi ficus non floret *
neque est fructus in vineis;
Etsi fallit opus olivæ*
neque campi afferunt cibum;
Etsi deficiunt in caulis oves*
neque armenta in stábuli sunt.
Ego tamen exsultabo in Dómino *
lætabor in Deo salvatore meo.
Dóminus dominator est robur meum
et faciet pedes meos sicut cervarum*
et súper excelsa deducet me.

Psalmus 147
Instauratio Jerusalem

Veni et ostendam ibi sponsam, uxorem Agni.
(Ap 21, 9)

Lauda, Jerusalem, Dómino, *
lauda Deum tuum, Sion.
Quod firmavit seras portarum tuarum *
benedixit filiis tuis in te.
Composuit fines tuos in pace *
medulla trítici sátiat te.
Emittit elóquium suum in terram *
velóciter currit verbum ejus.
dat nívem sicut lanam *
pruinam sicut cínerem spargit.
Prójicit gláciem suam ut frústula panis *
coram frígore ejus aquæ rigescunt.
Emittit verbum suum et liquefacit eas *
flare jubet ventum suum et fluunt aquæ.
Annuntiavit verbum suum Jacob *
statuta et præcepta sua Israel.
Non fecit ita ulli natióni *
præcepta sua non manifestavit eis.


HEBDOMADA II
AD LAUDES MATUTINAS
Sabbato

Psalmus 91
Laus Dómini creatoris

Laudes enuntiatur pro gestis Unigeniti
(S. Athanasius)

Bonum est celebrare Dominum*
et psallere nómini tuo Altissime:
Annuntiare mane misericordiam tuam*
et fidelitatem tuam per noctes
Psalterio decachordo et lyra*
cum cantico ad citharam
Nam me delectas Domine, factis tuis*
de opéribus manuum tuarum exulto.
Quam magnífica sunt ópera tua Domine!*
quam profundæ cogitationes tuæ!
Vir insipiens non cognoscit*
et stultus non intéllegit hæc.
Etsi impii flóreant ut herba*
et splendeant omnes male agentes.
Excidio destinantur sempiterno*
tu autem in æternum
excelsus est Domine.-
Nam ecce inimici tui, Domine;
Nam ecce inimici tui peribunt*
dispergentur omnes male agentes.
Extulisti sicut cornu búbali cornu meum*
perfudisti me oleo purissimo.
Et oculus meus despexit inimicos meos*
et de insurgentibus contra me malignis
læta audierunt aures meæ. --
Iustus ut palma florebit*
sicut cedrus Libani crescet.
Plantati in domo Domini*
in atriis Dei nostri florebunt.
Fructum ferent étiam in senectute*
succosi et vegeti erunt, ut annuntient,
quam rectus sit Dominus Petra mea,*
neque iniquitatem esse in eo

Canticum
Deut 32, 1-12
Dei beneficia in pópulum
(versio piana)

Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37)

Auscultate cæli, et loquar *
et terra audiat verba oris mei.
Descendat ut pluvia doctrina mea *
stillet ut ros eloquium meum.
Sicut imber super herbam
et sicut pluvia super gramen
Etenim nomen Dómini prædicabo *
tribuite gloriam Deo nostro.
Petra est: perfectæ sunt ópera ejus *
nam omnes viæ ejus sunt justæ.
Deus fidelis est et absque iniquitate *
justus et rectus.
Male egérunt in eum filii degéneres *
generatio prava atque perversa.
Hæccine retribuitis Dómino *
pópule stulte et insipiens?
Nonne ipse est pater tuus, qui creavit te *
nonne ipse te fecit et cóndidit? –
Memento dierum antiquorum *
perpéndite annos
omnium generationum:
Intérroga patrem tuum, et indicabit tibi *
senes tuos, et dicent tibi:
Quando Altíssimus gentibus
assignavit terras *
quando divisit filios Adam,
Statuit términos pópulis *
secundum númerum filiorum Israel;
Pars enim Dómini est pópulus ejus *
Jacob sors hereditaria ejus.
Invénit eum in terra deserta *
in loco inculto, in ululatus solitúdinis.
Fovit eum et attendit ad eum *
custodivit eum in pupillam óculi sui.
Sicut áquila éxcitat nidum suum *
vólitat super pullos suos.
Ita expandit alas suas et tulit eum *
portavit eum super pennas suas.
Dóminus solus duxit eum *
neque ullus erat cum eo deus alienus
Corte Liturgia Horarum
Vexit eum super excelsa terræ*
cibavit eum proventu agrórum.
sugéndum dedit ei mel de petra *
oleumque de saxo duríssimo;
Butýrum armenti et lac ovium*
cum ádipe agnorum et arietum.
Tauros Basan et hircos
cum ádipe opimo frumenti *
et sánguinem uvæ bibisti,
vinum generosum.
Manducabit Jacob et satiatus est,
pinguis factus est dilectus et recalcitravit *
pinguis factus est, saginatus obésus.
Dereliquit Deum, factorem suum *
et despexit petram salutis suæ.
Provocaverunt eum diis alienis*
abominationibus irritavérunt eum.
Immolaverunt dæmoniis,
qui non sunt dii *
diis quos ignoráverant.
Novis qui recens venérunt *
quos non coluerant patres vestri.
Petram, quæ genuit te, neglexisti *
et oblitus est Dei factoris tui
Corte Ioanni XXIII
Et vidit Dóminus et fastidivit*
irritatus a filiis et filiabus suis
Et ait: abscondam faciem meam ab eis *
videbo quis futurum sit finis eorum
Generatio enim perversa sunt *
filii in quibus nulla est fides.
Ipsi provocaverunt me
eo qui non est deus *
irritaverunt me vanis idolis suis
Ego autem provocabo illos
eo qui non est pópulos.
gente stulta irritabo eos.
Nam ignis accénsus est ab ira mea *
et ardebit usque ad ima inferni.
Et vorábit terram et fructus ejus *
et montium fundamenta comburent.
Accumulabo eis mala super mala*
omnes sagittas meas mittam in eos.
Lassabuntur fame et vorabuntur febri *
et peste amara.
Et dentes bestiarum immitam in eos *
cum veneno reptantium in terra.
Foris absumet gladius*
et in conclávibus pavor.
Júvenem simul et vírginem *
Lacténtem cum hómine sene. ---
Dixissem: « Disperdam eos; *
delebo ex homínibus
memoriam eorum ».
Nisi jactantiam timerem inimici *
ne pérperam intellígerent hostes eorum.
Ne dícerent: «Manus nostra præváluit *
Non Dominus haec omnia fecit».
Nam gens absque consilio sunt *
et sensus non est in eis.
Si sapientes essent, intellígerent hæc *
attenderent quis futurus
sit finis ipsorum.
Quomodo unos perséquitur mille *
et duo fugant decem millia?
Nonne quia Deus eórum véndidit eos *
et Dóminus trádidit eos?
Neque enim símilis est Deo nostro
deus eórum *
et ipsi inimici nostri sunt testes.
Profecto de vite Sodomorum
provenit vitis eorum *
et de campus Gomorrhæ.
Uvæ eorum sunt uvæ venenate *
racemos habent amaros.
Venenum draconum est vinum eorum *
et virus serpentium dirum.
Nonne hæc apud me asservantur? *
obsignata in thesáuris meis.
Mea erit ultio atque vindicta *
quo die vacillabunt pedes eorum.
Nam prope es dies intéritus eorum *
et sors mala eorum propinquant.----
Nam Dóminus tuebitur jus pópuli sui*
et miserébitur servórum suorum.
Quando videbit lassari manum*
et defícere servos et liberos.
Dicet: ubi sunt dii eorum *
petra, ad quam confugerunt?
Qui manducabant ádipem
sacrificiorum eorum*
bibebant vinum libatum ab eis?
Surgant, et opitulentur vobis *
et protectioni sint vobis.
Videte nunc: ego, egomet sum *
et præter me non est deus.
Ego occido et vitam restituo,
percutio et ego sano*
neque quisquam salvavit e manu mea .-
Profecto ad cælum attollo manum meam *
et dico «ego in æternum vivam:
Cum acúero fulmen gladii mei *
et ad judicium se accinxerit manus mea,
Reddam ultionem adversariis meis *
et retribuam eis qui me oderunt.
Sanguinem inebriabo sagittas meas*
et gladius meus vorabit carnes.
De sánguine occisorum et captivorum *
de cápite ducum inimicorum»
Exsultate, gentes, de pópulo ejus *
quia sánguinem vindicabit
servorum suorum.
Et ultionem reddet adversariis suis *
et expiabit terram suam
et pópulum suum.–
-------------------------------------------------

Psalmus 8
Maiestas Dómini et dignitas hominis

Omnia sujecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam
(Eph 1, 22)

Domine Dominus noster *
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra;
quia extulisti majestatem tua*
super cælos.Ex ore infantium et lactentium +
parasti laudem contra adversarios tuos *
ut compescas inimicum et hostem.
Cum video cælos tuos; opus digitorum tuorum *
lunam et stellas quæ tu fundasti
Quid est homo, quod memor es ejus*
aut filius hóminis, quod curas de eo?
Et fecisti eum paulo minorem Angelis *
gloria et honore coronasti eum.
Dedisti ei potestatem super ópera manuum tuarum*
omnia subjecisti pédibus ejus.
Oves et boves universos *
ínsuper et pécora campi.
Vólucres cæli et pisces maris*
quidquid prámbulat sémitas marium.
Dómine, Dómine noster *
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!


HEBDOMADA III
LAUDES
DOMINICA
Psalmus 92
Magnificentia Dómini creatoris

Regnavit Dóminus Deus noster omnípotens; gaudeamus et exultemos et demus gloriam ei.
(Ap 19, 6-7)

Dóminus regnat, majestatem indutus est *
indutus est Dóminus potentiam, præcinxit se
Et firmavit orbem terrarum*
qui non conmovebitir
Firma est sedes tua ab ævo *
ab æterno tu es.
Extolunt flúmina, Dómine,
extóllunt flumina vocem suam*
extolunt flúmina fragorem suum
Potentior voce aquarum multarum,
potentior æstibus maris*
potens in excelsis est Dominus.
Testimonia tua fide digna sunt valde*
domum tuam decet sánctitas, Dómine,
in longitudinem dierum.


Canticum trium puerorum
Dan. 3, 57-88 et 56
Omini creatura laudet Dóminum

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, omnia opera Dómini, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in saecula
Benedícite, Angeli Dómini, Dómino*
Benedícite, cæli, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes
quæ super cælos sunt, Dómino*
Benedícite, omnes exércitus Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna Dómino*
Benedícite, stellæ cæli, Dómino.--

Benedícite, omnes imber et ros, Dómino *
Benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino*
Benedícite, frigus et algor Dómino.
Benedícite, rores et pluviæ, Dómino*
Benedícite, glacies et gelu, Dómino.
Benedícite, pruina et nives, Dómino*
Benedícite, noctes et dies, Dómino*
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino*
Benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.--

Benedicat terra Dómino *
laudet et superexaltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino*
Benedícite, universa germinantia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino*
Benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et omnia
quæ moventur in aquis, Dómino*
Benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes bestiæ et pécora, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in sæcula. –

Benedícite, filii hominum, Dómino*
Benedícite, Israel, Dómino.
Benedícite, sacerdotes Dómini, Dómino*
Benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spiritus et animæ justórum, Dómino*
Benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino
Benedícite, Ananía, Azaria, Misaël, Dómino*
Laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Santo Spíritu*
Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
Benedictus est, Dómine, in firmamento cæli*
et laudábilis, et superexaltatus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Gloria Patri.

Psalmus 148
Præconium Dómini creatoris

Sedenti in throno et Agno: benedictio et honor et gloria et potestas in sæcula sæculorum (Ap 5, 13)

Laudate Dómino de cælis*
Laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes ángeli ejus*
Laudate eum, omnes exércitus ejus
Laudate eum, sol et luna *
Laudate eum, omnes stellæ lucentes.
Laudate eum, cæli cælorum*
et aquæ quæ súper cælos sunt:
Laudent nomen Dómini *
nam ipse jussit et creata sunt.
Et statuit ea in æternum, in sæculum *
præceptum dedit, quod non transibit.
Laudate Dóminum de terra*
cete et omnia profunda maris.
Ignis et grando, nix et nébula *
ventus procellæ, qui facit verbum ejus.
Montes et omnes colles *
árbores frugiferæ et omnes cedri.
Feræ et omnia jumenta *
reptilia et vólucres pennatæ.
Reges terræ et omnes pópuli*
Príncipes et omnes júdices terræ.
Júvenes et etiam vírgines *
senes, una cum pueris.
Laudent nomen Dómini *
quia excélsum est nomen ejus solius;
Majestas ejus súperat terram et cælum
et altum tribuit cornu pópulo suo.
Laus est omnibus sanctis ejus *
filiis Israel,
pópulo qui propinquus est ei.









HEBDOMADA III
LAUDES
FERIA II
Psalmus 83
Desiderium templi Dómini

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Heb 13, 14)
Quam dilécta habitátio tua, Dómine exercítuum! *
desíderat, lánguens concupíscit
ánima mea in átria Dómini; Cor meum, et caro mea * exultánt ad Deum vivum. Etiam passer invénit domum: +
et hirúndo nidum sibi,
ubi ponat pullos suos:* Altária tua, Dómine exercítuum,
Rex meus, et Deus meus! - Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine, *
perpétuo laudant te. Beátus vir, cuius auxílium est a te, *
cum sacra itínera in ánimo hábet:
Transeúntes per vallem áridam,
fontem fácient eam,*
ac beneditiónibus véstiet eam
plúvia prima. Procédent de róbore in róbur: *
vidébunt Deum deórum in Sion. - Dómine exercítuum,
áudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob. Clípeus noster, áspice, Deus, *
et réspice fáciem uncti tui. Vere, mélior est dies unus in átriis tuis,
quam álii mílle; +consístere malo
in límine domus Dei mei*
quam morári in
tabernáculis peccatórum.--Nam sol et clípeus est Dóminus Deus: +
grátiam et glóriam largítur Dóminus *Non negat bona
eis qui ámbulant in innocéntia. Dómine exercítuum, * beátus homo qui cónfidit in te.
Canticum
Is 2, 2-5
Mons domus Dómino in vertice montium
(Nova Vulgata - 1985)

Omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo
(Ap 15, 4)

Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini*
in vertice montium,et elevabitur super colles;* et fluent ad eum omnes gentes.
Et ibunt populi multi et dicent:+ «Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob,ut doceat nos vias suas, et ambulemus in sémitis eius»;quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Et iudicabit gentes * et arguet populos multos;et conflabunt gladios suos in vómeres * et lanceas suas in falces;non levabit gens contra gentem gladium,* nec exercebuntur ultra ad proelium.

Psalmus 95
Dóminus rex et judex omnis terræ

Cantabunt quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3)

Cantate Dómino cánticum novum*
cantate Dómino omnes terræ
Cantate Dómino, benedícite nómine ejus *
annuntiate de die in diem salutem ejus.
Enarrate inter gentes gloriam ejus *
in ómnibus pópuli mirabilia ejus. –
Nam magnus est Dóminus et laudábilis valde *
timendus magis quam omnis dii.
Nam omnes dii gentium sunt figmenta *
Dóminus autem cælos fecit.
Majestas et decor præcedunt eum *
potentia et splendor sunt
in sede sancta ejus.—
Tribuite Dómino, familiæ populorum,
Tribuite Dómino, gloriam et potentiam*
tribuite Dómino gloriam nóminis ejus.
Offerte sacrificium et introíte in atria ejus*
adorate Dóminum in ornatu sacro.
Contremisce coram eo, universa terra *
dícite inter gentes: Dóminus regnat.
Stabilivit orbem, ut non moveatur *
regit pópulus cum æquitate.—
Lætentur cæli et exsúltet terra+
ínsonet mare et quæ illud implent *
gestiat campus et omnia quæ in eo sunt.
Tum gaudebunt omnes árbores silvæ
coram Dómino quia venit*
quia venit régere terram.
Reget orbem terrarum cum justitia *
et pópulus cum fidelitate sua.


HEBDOMADA III
LAUDES
FERIA III
Psalmus 84 Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam (Orígenes)

Propítius fuísti, Dómine, terræ tuæ; *
bene vertísti sortem Iacob. Dimisísti culpam pópuli tui; *
operuísti ómnia peccáta eórum. Continuísti ómnem iracúndiam tuam, *
destitísti a furóre iræ tuæ. - Restítue nos, Deus Salvátor noster, *
et depóne indignatiónem tuam
advérsus nos. Num in ætérnum irascéris nobis, *
aut exténdes iram tuam in omnes generatiónes? Nonne tu vitam restítuet nobis, *
et pópulus tuus lætábitur in te? Osténde nobis, Dómine,
misericórdiam tuam, *
et salútem tuam da nobis. Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, *
profécto lóquitur pacem Pópulo suo et sanctis suis *
et eis qui corde convertúntur ad eum.
Certe propínqua est salus eius
timéntibus eum, *
ut hábitet glória in terra nostra. Misericórdia et fidélitas
obviam vénient sibi, *
iustítia et pax inter se osculabúntur. Fidélitas germinábit ex terra, *
et iustítia de coelo prospíciet. Dóminus quoque dábit bonum, *
et terra nostra dábit fructum suum. Iustítia ante eum incédet, *
et salus in via gréssuum eius.
Canticum
Is 26 1-4. 7-9. 12
Hymnus post victoriam de hostibus
(Nova Vulgata-1985)

Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap. 21, 14)

Urbs fortis nobis in salutem ; * posuit muros et antemurale.Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,* quae servat fidem.Propositum eius est firmum; + servabis pacem, * quia in te speravit.Sperate in Dominum in saeculis aeternis, * Dominus est petra aeterna.
Semita iusti recta est; * rectum callem iusti complanas.Et in semita iudiciorum tuorum,
Domine, speravimus in te; * ad nomen tuum et ad memoriale tuum
desiderium animae.Anima mea desiderat te in nocte, * sed et spiritu meo
in praecordiis meis te quaero.Cum resplenduerint iudicia tua in terra, * iustitiam discent habitatores orbis. Domine, dabis pacem nobis; * omnia enim opera nostra
operatus es nobis.
Psalmus 66
Omnes gentes Dóminum confiteantur
Notum sit vobis quoniam géntibus missum est hoc salutare Dei (Act. 28, 28)

Deus misereatur nostri et benedicat nobis*
serenum præbeat nobis vultum suum.
Ut cognoscant in terra viam eius*
In ómnibus géntibus salutarem eius.
Célebrent te, pópuli, Deus*
Célebrent te, pópuli omnes.—
Lætentur et exultent nationes, +
quod régis pópulos cum æquitate*
et nationes in terra gubernas.
Célebrent te, pópuli, Deus*
Célebrent te, pópuli omnes.—
Terra dedit fructum suum*
benedixit nobis Deus, Deus noster.
Benedicat nobis Deus*
et tímeant eum omnes fines terræ.

HEBDOMADA III
LAUDES
FERIA IV
Psalmus 85
Pauperis in rebus adversis oratio
Bendictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 3. 4)

Inclína, Dómine, áurem tuam, exáudi me, * quia miser et pauper sum ego. Custódi ánimam meam,
quia devótus sum tibi; * salvum fac servum tuum
sperántem in te. Deus meus es tu: miserére mei, Dómine, * quia assídue ad te clamo. Lætífica ánimam servi tui, * quia ad te, Dómine, ánimam meam attóllo. Tu énim, Dómine, es bonus et clémens, * plenum misericórdiæ in omnes qui ínvocant te. Auscúlta, Dómine, oratiónem meam, * et atténde ad vocem obsecratiónis meæ. Die tribulatiónis meæ clamo ad te, * quia exáudies me. - Non est tibi par inter deos, Dómine, * et non est opus símile óperi tuo: Omnes gentes, quas fecísti, vénient et adorábunt te, Dómine, * et prædicábunt nomen tuum. Quia magnus es tu et facis mirabília, * tu solus es Deus. - Doce me, Dómine, viam tuam, ut ámbulem in veritáte tua, * dírige cor meum,
ut tímeat nomen tuum. Celebrábo te, Dómine, Deus meus,
toto corde meo, * et prædicábo nomen tuum in ætérnum. Quia misericórdia tua magna fuit
erga me, * et eripuísti ánimam meam
de profúndis inférni. Deus, supérbi insurrexérunt contra me, et turba præpoténtium
insidiátur vitæ meæ, * neque te ponunt ante óculos suos.. Sed tu, Dómine, Deus
miséricors es et benígnus, * tardus ad iram,
summe clémens et fidélis. Réspice in me, et miserére mei; * da robur tuum servo tuo et salvum fac
fílium ancíllæ tuæ. Sígnum da mihi favóris tui, ut vídeant, qui odérunt me
et confundántur, * quod tu, Dómine, adiúveris
me et consolátus sis me.
Canticum
Is 33, 13 – 16
Deus judicabit in justitia
Nova Vulgata
Vobis est repromissio et filiis vestris et ómnibus qui longe sunt (Act 2, 39)

Audite, qui longe estis, quae fecerim,* et cognoscite, vicini, fortitudinem meam Conterriti sunt in Sion peccatores,* possedit tremor impios.Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?* Quis habitabit ex vobis
cum ardoribus sempiternis?
Qui ambulat in iustitiis *
et loquitur aequitates,Qui reicit lucra ex rapinis* et excutit manus suas,
ne munera accipiat,Qui obturat aures suas,
ne audiat sanguinem,* et claudit oculos suos, ne videat malum:
Iste in excelsis habitabit,* munimenta saxorum refugium eius;panis ei datus est, *
aquae eius fideles sunt.

Psalmus 97
Dóminus victor in juditio

Hic psalmus priorem Dómini adventum significat et fidem omnium gentium
(S. Athanasius)

Cantate Dómino canticum novum*
quia mirabilia fecit.
Victoriam paravit ei déxtera ejus*
et brachium sanctum ejus.
Notam fecit Dóminus salutem suam *
in conspectu gentium revelabit justitiam suam.
Recordatus est bonitatis et fidelitatis suæ *
in gratiam domus Israel.
Viderunt omnes fines terræ *
salutem Dei nostri. –
Exsultate Dómino, omnes terræ
lætámini et gaudete et psállite.
Psállite Dómino cum cithara *
cum cíthara et sónitu psalterii.
Cum tubis et sono búccinæ *
exsultate in conspectu regis Dómini.
Insonet mare et quæ illum replet *
orbis terrarum et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudant mánibus *
simul montes exsultent.
Coram Dómino, quia venit *
quia venit régere terram.
Reget orbem terrárum cum justitia *
et pópulus cum æquitate.



HEBDOMADA III
LAUDES
FERIA V
Psamus 86
Jerusalem matrium omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26)
Fundationem suam in montibus sanctis
diligit Dominus *
portas Sion magis
quam omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa prædicantur de te *
civitas Dei!
Accensebo Rahab et Babel colentibus me *
ecce Philistæa et Tyrus populusque Æthiopum:
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicetur: "Viritim omnes sunt nati in ea *
et ipse firmavit eam Excelsus".
Dominus scribet in libro populorum *
"Hi nati sunt illic".
Et cantabunt, dum chorum ducent *
"Omnes fontes mei sunt in te".



Canticum
Is 40, 10-17
Pastor bonus: Deus Altissimus et sapientisimus
(Nova Vulgata)

Ecce venio cito, et merces mea mecum est
(Ap 22, 12)

Ecce Dominus Deus in virtute venit,* et brachium eius dominatur:ecce merces eius cum eo,* et praemium illius coram illo.Sicut pastor gregem suum pascit, + in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat;* fetas ipse portat.
Quis mensus est pugillo aquas * et caelos palmo disposuit,modio continuit pulverem terrae * et libravit in pondere montes et colles in statera?Quis direxit spiritum Domini? * Aut quis consilium suum ostendit illi?Cum quo iniit consilium, et instruxit eum * et docuit eum semitam iustitiaeet erudivit eum scientiam * et viam prudentiae ostendit illi?
Ecce gentes quasi stilla situlae + et quasi momentum pulveris
in statera reputantur; * ecce insulae quasi pulvis exiguus.Et Libanus non sufficiet ad succendendum, * et animalia eius non sufficient ad holocaustum.Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; * quasi nihilum et inane reputantur ab eo.






Psalmus 98
Sanctus Dóminus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum status terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es.
(S. Athanasius)

Dóminus regnat; tremunt pópuli *
sedet super Cherubim, movetur terra.
Dóminus in Sion magnus *
et excelsus super omnes pópulus.
Célebrent nomen tuum magnum et tremendum *
sanctum est illud.
Et regnat potens qui justitiam díligit
tu stabilisti quæ recta sunt *
justitiam et jus tu exerces in Jacob.
Extóllite Dóminum Deum nostrum,
et procumbite
ad scabellum pedum ejus *
sanctum est illud. –
Móyses et Aaron
sunt inter sacerdotes ejus,
et Samuel inter eos
qui invocabant nomen ejus *
invocabant Dóminum, et ipse exaudiebat eos.
In columna nubis loquebatur ad eos *
audiebant mandata ejus,
et præceptum, quod dedit eis.
Dómine, Deus noster, tu exaudisti eos,
Deus, propitius fuisti eis*
sed ultus es injurias eorum.
Extóllite Dóminum Deum nostrum,
et procumbite
ad montem sanctum ejus *
nam sanctus est Dóminus, Deus noster.










HEBDOMADA III
AD LAUDES MATUTINAS
FERIA VI

Psalmus 50
Miserere mei, Deus
(Gallicanus)
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 22-24).

Miserere mei, Deus, *
Secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, *
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: *
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam
ego cognosco: *
et peccatum meum coram me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci *
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum *
et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti : *
incerta et occulta sapientiæ tuæ
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: *
lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam *
et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis *
Et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus *
Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua *
et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui *
et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas *
Et impii ad te convertentur.
Líbera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ *
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
Dómine labia mea aperies *
et os meus annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem útique *
holocaustis non delectáberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus *
cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion *
ut ædificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ,
oblationes et holocáusta *
tunc imponent super altare tuum vítulos.

Canticum
Jer 14, 17-21
Lamentatio populi tempore famis et belli

Appropinquat regnum Dei; pœnitémini et crédite Evangelio
(Mc 1, 15)

Et dices ad eos verbum istud:Deducant oculi mei lácrimamper noctem et diem, *
et non taceant,Quoniam contritione magna contrita estvirgo filia populi mei,*plaga péssima vehementer.Si egressus fuero ad agros,ecce occisi gladio;et, si introiero in civitatem,ecce attenuati fame;propheta quoque et sacerdosabierunt per terram nescientes.19 Numquid proiciens abiecisti Iudam,aut Sion abominata est anima tua?Quare ergo percussisti nos,ita ut nulla sit sanitas?Exspectavimus pacem, et non est bonum,et tempus curationis, et ecce turbatio.20 Cognóvimus, Dómine, impietates nostras,iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.21 Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum,ne facias contumeliam solio gloriae tuae;recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.

Psalmus 99
Gaudium in templum ingredientium
Redemptus iubet Dominus victoriæ carmen canere
(S. Athanasius)

Iubilate Dómino, omnis terra,*
servite Dómino in lætitia;
introíte in conspectu eius *
in exultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; †
ipse fecit nos et ipsius sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius.
Introite portas eius in confessione, †
atria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómine eius.
Quoniam suavis est Dóminus; †
in æternum misericoria eius, *
et usque in generationem et generationem
véritas eius.

HEBDOMADA III
AD LAUDES MATUTINAS
SABBATO

Psalmus 118
145-152 – X
IX (Coph)
Clamo ex toto corde meo: exaudi me, Dómine*
statuta tua observo.
Clamo ad te; salvum me fac *
et custodiam præscripta tua.
Venio dilúculo et auxilium imploro *
spero in verba tua.
Prævenio óculi mei vigílias noctis *
ut mediter eloquium tuum.
Vocem mem audi secundum
misericoriam tuam, Dómine.*
et secundum decretum tuum da mihi vitam.
Appropinquant persequentes me iníque *
a lege tua longe absunt.
Prope est tu, Dómine *
et omnia mandata tua fidelia.
Pridem cognovi ex præscripti tuis *
te in æternum fundasse ea.

CanticumSapientia 9, 1-6. 9-11Dómine, da mihi sapientiam
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterant resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).
Deus patrum meorum et Domine misericordiae,* qui fecisti omnia verbo tuo,et sapientia tua constituisti hominem,* ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia * et in directione cordis iudicium iudicaret,da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam * et noli me reprobare a pueris tuis,quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, + homo infirmus et exigui temporis * et minor ad intellectum iudicii et legum.Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, + si ab illo abfuerit sapientia tua, * in nihilum computabitur.
Et tecum sapientia, quae novit opera tua,* quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres,et sciebat quid esset placitum in oculis tuis * et quid directum in praeceptis tuis.Emitte illam de caelis sanctis tuis * et a sede magnitudinis tuae mitte illam,ut mecum sit et mecum laboret, * ut sciam quid acceptum sit apud te.Scit enim illa omnia et intellegit + et deducet me in operibus meis sobrie * et custodiet me in sua gloria.
Psalmus 116Laus miserentis Dómini
Dico... gentes super misericordia honorare Deum (Rom 15, 8.9) Laudate Dóminum, omnes gentes * prædicate eum, omnes pópuli,Quoniam confirmata es super nos misericordia eius * et fidélitas Dómini manet in æternum

HEBDOMADA IV
LAUDES
DOMINICA
Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput ánguli (Act 4, 11)

Gratias agite, Dómino, quia bonus est *
quia in æternum miericordia ejus.
Dicat domus Isræl*
«In æternum misericordia ejus».
Dicat domus Aaron*
«In æternum misericordia ejus».
Dicant qui timent Dóminum *
«In æternum misericordia ejus».
De tribulatione invocavi Dóminum *
exaudivit me Dóminus et liberabit me.
Dóminus mecum est: non timeo*
quid faciat mihi homo?
Dóminus mecum est: adjutor meus*
et ego confusus videbo inimicos meos.
Melius est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
Melius est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus. –
Omnes gentes circumvenerunt me*
in nómine Dómini contrivi eos.
Úndique circumvenerunt me*
in nómine Dómini contrivi eos.
Circumvenerunt me sicut apes;
adusserunt, sicut ignis, spinas*
in nómine Dómini contrivi eos.
Pulsus, impulsus sum ut cáderem *
sed Dóminus adjuvit me.
Robur meum et fortitudo mea
est Dóminus *
et factus est mihi salvator.
Vox exultationis et salutis *
in tabernaculis justorum.
Déxtera Dómini fórtiter egit,
Déxtera Dómini erexit me*
Déxtera Dómini fórtiter egit.
Non moriar, sed vivam *
et enarrabo ópera Dómini.
Castigavit, castigavit me Dóminus *
sed morti non trádidit me. –
Aperite mihi portas justitiæ*


ingressus per eas gratias agam Dómino.
Hæc est porta Dómini *
justi intrabunt per eam.
Gratias agam tibi, quod audisti me *
et factus est mihi salvator.
Lapis, quem reprobaverunt ædificantes *
factus est caput ánguli.
A Dómino factum est istud *
est mirábile in óculis nostris.
Hic est dies quem fecit Dóminus *
exultemus et lætemur de eo.
O Dómine, salvum fac; *
O Dómine, da prosperitatem.
Benedictus qui venit in nómine Dómini;
benedícimus vobis e domo Dómini *
Deus est Dóminus, et illuxit nobis.
Ordinate pompam cum fróndibus densis *
usque ad cornua altaris.
Deus meus est tu, et gratias ago tibi;*
Deus meus, láudibus te extollo.
Gratias agite, Dómino, quia bonus est *
in æternum misericordia ejus.

Canticum
Dan 3, 52-57
Omnis creatura laudet Dóminum

Creator .. est benedictus in sæcula (Rom 1, 25)

Benedictus es, Dómine Deus patrum
nostrorum*
et laudábilis et superexaltatus in sæcula;
Et benedictum nomen gloriæ
tuæ sanctum *
et laudábile, et superexaltatum in omnia
sæcula;
Benedictus es in templo
gloriæ sanctæ tuæ*
et superlaudábilis et superexaltatus
in sæcula.
Benedictus es super thronum regni tui*
et superlaudábilis et superexaltatus
in sæcula.
Benedictus es, qui intueris profunda,
sedens super Cherubim*
et laudábilis et superexaltatus in sæcula;
Benedictus es in firmamento cæli *
et laudábilis et glorificatus in sæcula;
Benedícite, omnia ópera Dómini, Dómino*
laudate et superexaltate eum in sæcula.

Psalmus 150
Laudate Dóminum
Psállite spiritu, psállite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro (Hesychius)

Laudate Dóminum in sanctuario eius*
Laudate eum in augusto
firmamento eius.
Laudate eum properter
grandia ópera eius*
Laudate eum propter
summam maiestatem eius
Laudate eum clangore tubæ*
Laudate eum cum psalterio et cithara.
Laudate eum tympano et choro*
Laudate eum chordis et órgano.
Laudate eum cymbalis sonoris,
Laudate eum cymbalis crepitántibus*
omne quod spirat, laudet Dóminum!


HEBDOMADA IV
LAUDES
FERIA II

Psalmus 89
Sit splendor Dómini super nos

Unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus
[2 Petr. 3, 8]

Dómine, tu fuisti refugium nobis *
a generatione in generationem.
Priusquam montes gigneretur
et nasceretur terra et orbis*
et ab æterno in æternum tu es, Deus.
Reverti jubes mortales in púlverem *
et dicis, «Revertímini, filii hóminum».
Nam mille anni in óculis tuis
tamquam dies hestérnus sunt qui transivit *
et tamquam vigilia nocturna.
Abripis eos:
fiunt ut somnium matutinum *
ut herba virescens.
Mane floret et viret *
véspere succiditur et arescit.
Vere consumpti sumus ira tua *
et indignatione tua conturbati.
Posuisti culpas nostras in conspectu tuo*
peccata nostra in lúmine vultus tui.
Nam omnes dies nostri transierunt
in ira tua *
finivimus annos nostros ut suspirium.
Summa annorum nostrorum
sunt septuaginta anni *
et, si válidi sumus, octoginta;
Et plerique eorum sunt labor et vánitas *
nam cito transeunt et nos avolamus.
Quis perpendit potentiam iræ tuæ *
et pro débito tibi timore
indignationem tuam?
Dinumerare nos doce dies nostros *
ut perveniamus ad sapientiam cordis.
Revértere, Dómine, -- quousque?
et propitius esto servis tuis.
Satia nos cito misericordia tua *
ut exultemus et lætemur
cunctis diebus nostris.
Lætifica nos pro
diebus quibus nos afflixisti *
pro annis quibus vidimus mala.
Appareat servis tuis opus tuum *
et gloria tua filiis eorum.
Et bónitas Dómini Dei nostri sit super nos.
et opus manuum nostrarum
secunda nobis *
et opus manuum nostrarum secunda.



Canticum
Is 42, 10-14, 15-17
Hymnus de Deo victore et salvatore
Cum subtractione et aditione meæ
Nova Vulgata

Cantabant quasi cánticum novum ante sedem Dei. (Ap 14, 3)

Cantate Domino canticum novum,* laus eius ab extremis terræ ;qui descénditis in mare, et plenitudo eius,* insulæ et habitatores earum.Exsultent desertum et civitates eius,* vici, quos habitat Cedar.Iubilent habitatores Petræ,* de vertice montium clament.Ponant Domino gloriam* et laudem eius in insulis nuntient.
Dominus sicut fortis egredietur,* sicut vir proeliator suscitabit zelum;
Vociferabitur et conclamabit,* super inimicos suos praevalebit. «Tacui semper, silui, patiens fui;*
loquar: dissipabo et absorbebo simul; Desertos faciam montes et colles* et omne gramen eorum exsiccabo;Et ponam flumina in insulas* et stagna arefaciam.Et ducam caecos in viam, quam nesciunt,* et in semitis, quas ignoraverunt,
ambulare eos faciam;Ponam tenebras coram eis in lucem* et prava in recta.Haec verba faciam eis* et non dereliquam eos ».

Psalmus 134, 1-7Laus Dómini mirabilia operantisCum subtractione meaPópulus acquisitionis ... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suam (Cf. 1 Petr 2, 9)
Laudate nomen Domini,* laudate, servi Domini,qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri.Laudate Dominum, quia bonus Dominus; * psállite nomini eius, quoniam suave.Nam Iacob elegit sibi Dominus,* Israel in peculium suum.Novi équidem hoc: magnus est Dominus* et Dominator noster prae omnibus diis. Quaecumque vult Dominus facit in caelo et in terra,* in mari et in ómnibus profundis aquarumAdducit nubes ab extremo terrae, * fulgúribus pluviam facit,* promit ventum de receptáculis suis.—
Gloria.


HEBDOMADA IV
LAUDES
FERIA III


Psalmus 100
Iusti principis confessio

Si diligitis me, mandata mea servate (Io 14, 15)

Gratiam et justitiam cantabo*
tibi, Dómine, psallam.
Incedam in via immaculata*
quando venies ad me?
Ambulabo in inocentia cordis mei *
in domo mea.
Non ponam ante óculos meos*
rem injustam.
Facientes prævaricationes odio hábeo*
non adhærebit mihi.
Cor pravum erit procul a me*
quod malum est, non cognoscam.
Detrahentem occulte próximo suo *
hunc perdam.
Superbum óculis et inflatum corde *
hunc non tolerabo.
Oculi mei respiciunt fideles terræ*
ut hábitent mecum.
Qui ámbulat in via immaculata *
hic mihi ministrabit.
Non habitabit in domo mea*
qui facit dolum.
Qui lóquitur mendacia, non subsistet*
coram óculis meis.
Cotidie perdam* omnes peccatores teræ.
Extérminans de civitate Dómini*
omnes male agentes.


Canticum Dan 3, 26.27.29.34-41

Oratio Azariæ in fornace

Pænitemini et convertimini, ut deleantur peccata vestra
(Act 3, 19)

Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum,* et laudabilis et gloriosum
nomen tuum in saecula,Quia iustus es in omnibus,*
quae fecisti nobis,Peccavimus enim
et inique egimus recedentes a te* et delíquimus in ómnibus.Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum* et ne dissipes testamentum tuum.Neque auferas misericordiam tuam
a nobis+ propter Abraham dilectum tuum* et Isaac servum tuum
et Israel sanctum tuum,Quibus dixisti quod multiplicares
semen eorum*
sicut stellas caeli, et sicut arenam,
quae est in litore maris;Quia, Domine, imminuti sumus
plus quam omnes gentes* sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra;
Et non est in tempore hoc princeps*
et propheta et dux, neque holocaustum;
Neque sacrificium, neque oblatio,
neque incensum* neque locus primitiarum coram te,Ut possimus invenire misericordiam;* sed in animo contrito
et spiritu humilitatis suscipiamur.Sicut in holocausto arietum et taurorum* et sicut in milibus agnorum pinguium;Sic fiat sacrificium nostrum
in conspectu tuo hodie+ ut placeat tibi* [i] quoniam non est confusio
confidentibus in te.Et nunc sequimur te in toto corde* et timemus te et quaerimus
faciem tuam.
Psalmus 143, 1-10
Pro victoria et pace

Omnia possum in eo qui me comfortat
(Phil 4, 13).

Benedictus Dóminus Petra mea*
qui docet manus meas prælium,
dígitos meos bellum.
Misericordia mex et arx mea*
præsidium meum et liberator meus
Clypeus meus et refugium meum*
qui subdit pópulos mihi.
Dómine, quid est homo, quod curas de eo*
filius hóminis quod de eo cógitas.
Homo símilis est flatui auræ*
dies eius umbræ, quæ transit.
Dómine, inclina cælos tuos et descende*
tange montes et fumabunt.
Fúlmina fulmen et disperge eos*
emitte sagittas tuas et conturba eos.
Pórrige manum tuam de alto*
éripe me et líbera me ex aquis multis,
e manu alienigenarum.
Quorum os mendacium lóquitur*
et déxtera iurat falsum.
Deus, cánticum novum cantabo tibi*
psalterio decachordo psallam tibi.
Qui das victoriam régibus*
qui eripuisti David, servum tuum.


HEBDOMADA IV
LAUDES
FERIA IV

Psalmus 107
Laus Dómini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius).

Paratum cor meus, Deus +
paratum cor meum*
cantabo et psallam.
Evigila, ánima mea;
evigilate, psalterium et cíthara!*
excitabo auroram.
Laudabo te in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in nationibus.
Quoniam magna est
usque ad cælum misericordia tua*
et usque ad nubes fidélitas tua.
Excelsus appare super cælos, Deus *
súper omnem terram sit gloria tua.
Ut liberentur dilécti tui *
adjuva déxtera tua, et exaudi nos. –
Deus locutus est in sactuario suo: *
“Exsultabo et partibor Sichem,
et vallem Succoth dimetiar;
Mea est terra Gálaad,
et mea est terra Manasse*
et Ephraim gálea capitis mei,
Juda sceptrum meum.
Moab pelvis lotionis meae,
súper Edom ponam
calceamentum meum *
de Philistea triumphabo”
Quis adducet me in civitatem munitam?*
quis deducet me usque in Edom ?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos*
nec jam egréderis, Deus,
cum exercítibus nostris?
Da nobis auxilium contra inimicum *
quia vanum est subsidium hóminum.
Per Deum fórtiter agemus *
et ipse conculcabit inimicos nostros.
Canticum
Is 61, 10 --- 62,5 (versio 1985)Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam ........ paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Ap 21, 2)
Gaudens gaudebo in Domino,*et exsultabit anima mea in Deo meo,quia induit me vestimentis salutis*et indumento iustitiae circumdedit me,quasi sponsum decoratum corona*et quasi sponsam ornatam monilibus suis.Sicut enim terra profert germen suum,+et sicut hortus semen suum germinat,*sic Dominus Deus germinabit iustitiamet laudem coram universis gentibus.
Propter Sion non tacebo*et propter Ierusalem non quiescam,donec egrediatur ut splendor iustitia eius,*et salus eius ut lampas accendatur.Et videbunt gentes iustitiam tuam,*et cuncti reges gloriam tuam;et vocaberis nomine novo,*quod os Domini nominabit.Et eris corona gloriae in manu Domini,*et diadema regni in manu Dei tui.Non vocaberis ultra Derelicta,*et terra tua non vocabitur amplius Desolata;sed vocaberis Beneplacitum meum in ea,*et terra tua Nupta,quia complacuit Domino in te,*et terra tua erit nupta.Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem,*ita ducent te filii tui;ut gaudet sponsus super sponsam,*ita gaudebit super te Deus tuus.
Psalmus 145
Sperantium in Dóminum beatitudo

Laudamus Dóminum in vita nostra, id est, in moribus nostris.
(Arnobius)

Lauda, ánima mea, Dóminum;
laudabo Dóminum in vita mea*
psallam Deo meo quamdiu ero
Nolite confidere in principibus*
in hómine per quem non est salus.
Cum exierit spiritus, eius revertetur in terram suam*
tunc peribunt omnia consilia ejus.
Beatus cujus adjutor es Deus Jacob*
cujus spes in Dómino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram*
mare, et omnia quæ in eis sunt.
Qui servat fidem in æternum, reddit jus oppressis*
panem dat esuriéntibus.
Dóminus solvit captivos *
Dóminus áperit óculos cæcorum.
Dóminus érigit curvatos*
Dóminus díligit justos.
Dóminus custodit peregrinos,
pupillum et viduam sustentat*
viam autem peccatorum perturbat.
Regnabit Dóminus in æternum *
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.


HEBDOMADA IV
LAUDES
FERIA V

Psalmus 142, 1 – 11
In angustiis oratio

Non justificabitur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi (Gal 2, 16)

Dómine, exaudi orationem meam +
pércipe obsecrationem meam pro fidelitate tua*
exaudi me pro tua justitia.
Ne vocáberis in judicium servum tuum*
quia nemo vivens justus est coram te.—
Nam inimicus perséquitur ánimam meam:
prostravit in terram vitam meam*
collocavit me in ténebris sicut pridem defunctos.
Et defecit in me spiritus meus*
intra me obriguit cor meum.
Mémini dierum antiquorum,
méditor de omnibus opéribus tuis*
facta manuum tuarum perpendo.
Expando manus meas ad te*
ánima mea, ut terra árida, te sitit.—
Velóciter exaudi me, Dómine *
nam déficit spiritus meus.
Noli abscóndere faciem tuam a me*
ne símilis fiam descendentibus in foveam.
Fac cito percipiam gratiam tuam*
quia in te confido.
Notum fac mihi, qua via incedam*
quia ad te attolo ánimam meam.
Éripe me de inimicis meis, Dómine*
in te spero.—
Doce me fácere voluntatem tuam*
quia tu es Deus meus.
Spiritus tuus bonus est *
ducat me in terra plana.
Propter nomen tuum, Dómine, vivum me serva*
pro clementia tua educ de angustiis ánimam meam.

Canticum
Is 66, 10 – 14a (N. Vulgata 1985???)
Consolatio et gaudium in civitate sancta

Illa, quæ sursum est, Ierusalem libera est, quæ est mater nostra.
(Gal 4, 26)
Laetamini cum Ierusalem
et exsultate in ea,*omnes, qui diligitis eam;
gaudete cum ea gaudio,+universi, qui lugebatis super eam,*ut sugatis et repleaminiab ubere consolationis eius,
ut mulgeatis et deliciis affluatis*ex uberibus gloriae eius
Quia haec dicit Dominus:+«Ecce ego dirigam ad eam*
quasi fluvium pacem
et quasi torrentem inundantem*
gloriam gentium.
Sugetis, in ulnis portabimini,*et super genua blandientur vobis.
Quomodo si quem mater consolatur, +ita ego consolabor vos;*et in Ierusalem consolabimini.—
Videbitis, et gaudebit cor vestrum,*et ossa vestra quasi herba germinabunt»


Psalmus 146
Dómini potentia et bónitas

Te Deum laudamus, te Dóminum confitemur.

Laudate Dóminum
quoniam bonus est psalmus*
Deo nostro sit jocunda,
decoraque laudatio.
Ædificat Ierusalem Dóminus *
dispersos Isræl cóngregat
Ipse sanat fractos corde*
et álligat vulnera eorum.
Définit númerum stellarum *
síngulas nómine vocat.
Magnus Dóminus noster
et víribus potens *
sapientiæ ejus non est mensura.
Súblevat húmiles Dóminus *
impios déprimit usque ad terram --
Cantate Dómino cum gratiarum actione *
psállite cíthara Deo nostro.
Qui cælum óperit núbibus *
qui pluviam terræ parat;
Qui producit in móntibus gramen *
et hérbam ut serviat hómini.
Qui dat jumentis escam eorum *
pullis corvorum, qui clamant ad eum.
Non rubur equi delectat eum *
nec crura viri placent ei.
Placent Dómino, qui timent eum, *
qui fidunt in bonitate ejus.
HEBDOMADA IV
LAUDES
FERIA VI

Psalmus 50
Miserere mei, Deus
(Gallicanus)
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 22-24).

Miserere mei, Deus, *
Secundum magnam
misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem
miserationum tuarum, *
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: *
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam
ego cognosco: *
et peccatum meum coram me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci *
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum *
et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti : *
incerta et occulta
sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: *
lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam *
et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis *
Et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus *
Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua *
et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui *
et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas *
Et impii ad te convertentur.
Líbera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ *
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
Dómine labia mea aperies *
et os meus annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses
sacrificium, dedissem útique *
holocaustis non delectáberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus *
cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion *
ut ædificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ,
oblationes et holocáusta*
tunc imponent super altare tuum vítulos.


Canticum
Tob 13, 10-15. 17-19
Gratiarum actio pro liberatione populi

Ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem ... habentem claritatem Dei (Ap 21, 10-11)

Benedícite Dóminum omnes electi ejus *
ágite dies lætitiæ et confitémini illiJerusalem civitas Dei* castigavit te Dominus
in operibus manuum tuarum
Confitere Domino in bonis tuis* et benedic Deum saeculorum.Ut reædificet in te tabernaculum suum+ et révocet ad te omnes captivos * et gaudeas in omnia saecula
saeculorum.Luce splendida fulgebis* et omnes fines terrae adorabunt te. Nationes ex longinquo ad te venient* et munera deferentes
adorabunt in te Dominum, Et terram tuam in sanctificationem
habebunt * nomen magnum invocabunt in te Tu autem laetaberis in filiis tuis+ quoniam omnes benedicentur* et congregabuntur ad Dominum. Beati omnes qui diligunt te* et qui gaudent super pace tua. Anima mea, benedic Dominum+ quoniam liberavit Jerusalem
civitatem suam a cunctis tribulatiónibus ejus* Dóminus Deus noster.




Psalmus 147
Instauratio Jerusalem

Veni, et ostemdam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap. 21, 9)

Lauda Jerusalem, Dóminum,*
lauda Deum tuum Sion.
Quod firmavit seras portarum tuarum*
benedixit filiis tuis in te.
Compósuit fines tuos in pace*
medulla trítici sátiat te.
Emmitit eloquium suum in terram *
velóciter currit verbum ejus.
Dat nivem sicut lanam *
pruinam sicut cínerem spargit.
Prójicit glaciem suam ut frústula panis*
coram frígore ejus aquæ rigescunt.
Emittit verbum suum et liquifacit eas*
flare jubet ventum suum et fluunt aquæ.
Annuntiavit verbum suum Jacob *
statuta et præcepta, sua Israel.
Non fecit ita ulli nationi *
præcepta sua non manifestavit eis.


HEBDOMADA IV
LAUDES
Sabbato

Psalmus 91

Laudes enuntiatur pro gestis Unigeniti
(S. Athanasius)

Bonum est celebrare Dominum*
et psallere nómini tuo Altissime:
Annuntiare mane misericordiam tuam*
et fidelitatem tuam per noctes
Psalterio decachordo et lyra*
cum cantico ad citharam
Nam me delectas Domine, factis tuis*
de opéribus manuum tuarum exulto.
Quam magnífica sunt ópera tua Domine!*
quam profundæ cogitationes tuæ!
Vir insipiens non cognoscit*
et stultus non intéllegit hæc.
Etsi impii flóreant ut herba*
et splendeant omnes male agentes.
Excidio destinantur sempiterno*
tu autem in æternum
excelsus est Domine;
Nam ecce inimici tui, Domine,
nam ecce inimici tui peribunt*
dispergentur omnes male agentes.
Extulisti sicut cornu búbali cornu meum*
perfudisti me oleo purissimo.
Et oculus meus despexit inimicos meos*
et de insurgentibus contra me malignis
læta audierunt aures meæ. --
Iustus ut palma florebit*
sicut cedrus Libani crescet.
Plantati in domo Domini*
in atriis Dei nostri florebunt.
Fructum ferent étiam in senectute*
succosi et vegeti erunt, ut annuntient,
quam rectus sit Dominus Petra mea,*
neque iniquitatem esse in eo

Canticum
Ez 36, 24-28
Dóminus renovabit populum suum

Ipse populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3)
Tollam quippe vos de gentibus + et congregabo vos de universis terris * et adducam vos in terram vestram.
Et effundam super vos aquam mundam+ et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris * et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Et dabo vobis cor novum * et spiritum novum ponam in medio vestri.Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum.
Et spiritum meum ponam in medio vestri + et faciam ut in praeceptis meis ambuletis * et iudicia mea custodiatis et operemini
Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris + et eritis mihi in populum * et ego ero vobis in Deum


Psalmus 8
Maiestas Dómini et dignitas hominis

Omia sujecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam
(Eph 1, 22)

Domine Dominus noster *
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra;
quia extulisti majestatem tua*
super cælos.Ex ore infantium et lactentium +
parasti laudem contra adversarios tuos *
ut compescas inimicum et hostem.
Cum video cælos tuos; opus digitorum tuorum *
lunam et stellas quæ tu fundasti
Quid est homo, quod memor es ejus*
aut filius hóminis, quod curas de eo?
Et fecisti eum paulo minorem Angelis *
gloria et honore coronasti eum.
Dedisti ei potestatem super ópera manuum tuarum*
omnia subjecisti pédibus ejus.
Oves et boves universos *
ínsuper et pécora campi.
Vólucres cæli et pisces maris*
quidquid perámbular sémitas marium.
Dómine, Dómine noster *
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!











CANTICUM ZACHARIÆ
Luc. 1. 68-79
BENEDICTUS † Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
2 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.3 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum ejus :4 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu
ómnium, qui odérunt nos. 5 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti. 6 Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis : 7 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi. 8 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. 9 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus :10 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum :11 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto :12 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.13 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.14 Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.